De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Audito igitur quid locutus esset in eo deus et cognito per [*]( B ) spiritum sanctum quod filius dei non solum ueniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret — quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium et exemplum futurorum — conuersus ad dominum ait: utinam in inferno me conseruares, absconderes autem me, donec desinat ira tua et statuas mihi tempus, in quo memoriam mei facias. si enim mortuus fuerit homo, uiuet consummans dies uitae ipsius. [*]( 2 Uerg. Georg. I 447 3 Apoc. 22, 5 6 Ezech. 13, 18 11 Matth. 9, 16 13 Apoc. 21, 5 Ioh. 11, 25 14 Coloss. 1, 18 Apoc. 1, 5 22 lob 14, 13-17 ) [*]( 3 discolore B discolori DP\' 5 illuminabit dns P\' 6 adsuunt P (u alt. 8. II.) adsumit (J 10 resurrecturos P (o ex corr. tit uidetfir) resurrectionis B 11 uenirit P (i pr. ex e) adsueret P (e alt. ex i) 12 omnia om. (\' 13 noua facio omnia B 14 ipse primogenitus D 16 resurrecxit P resurrexit cet. 17 quod B 18 dei filius B 19 ut] et C resuscitaret P (e alt. ex i) 20 est om. DP\' praesentium B (8 ex d) 22 me om. DP1 conaeruares absconderea P (-es bis ex -is) 25 uiuit DP\' uiuet et C\' ) [*](15* )

228
sustinebo donec iterum fiam. deinde uocabis me, ego [*]( C ) autem te obaudiam, opera uero manuum tuarum ne despicias. numerasti autem meas adinuentiones, nec praeteribit te quicquam ex peccatis meis. signasti autem iniquitates meas in sacculo et notasti, si quid inscius praeteriui. quam suauis locus, qui nos de resurrectione confirmat et quam uidetur uoci dominicae, quae legitur in euangelio, conuenire, ubi ait: tunc incipient dicere montibus: cadite super nos, et collibus: operite nos. erit enim in consummatione saeculi ira domini. recte ergo sanctus in iudicium mauult resurgere quam in tempus [*]( D ) diuinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est.