De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Flebiliter itaque sanctus deplorat uitae istius tempora. pereo inquit et spiritu circumferor, oro autem sepul-636 [*]( A ) turam et non inpetro. precor laborans. et quid faciam? dies mei transierunt in horrore, dirupti sunt articuli cordis mei. nec tamen usquam derogat iudicio dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae dei et inscrutabilia iudicia eius atque inuestigabiles uias eius.