De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Hinc ergo cognoscimus quod ante omnia fides nos commendare deo debeat. cum fidem habuerimus, elaboremus ut opera nostra perfecta sint, siquidem hoc plenum est et perfectum sacrificium, sicut ipse dominus docet dicens de donis et datis suis: obseruabitis offerre mihi in diebus[*]( F ) festis meis nihil detrahentes neque dispertientes, sed plena et integra et perfecta offerentes. festus autem dies domini est, ubi perfectarum uirtutum gratia est. quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium et corporalis inlecebrae uictor animus delenimenta uoluptatis excludat, liber a saeculo, deo deditus, nihil de tramite directae intentionis inminuens nec affectus sui tempora nunc luxuriae diuidens nunc labori. solus [*]( 209 A ) itaque sapiens hanc celebrat sollemnitatem, nullus alius; inmunem enim huiusmodi passionum animam repperire difficile est. diuide ergo secundum rationem animae principalia et oboedientia, et tunc quid masculinum quidue femininum sit deprehendes; nulla enim sine labore uirtus, quia labor processus uirtutis est. quod etiam legis ipsius uerba significant, quae dicit: omne quod aperit uuluam asinae mutabis oue; inmunda enim animalia lex a sacrificio [*]( B ) separauit et pro his ad uicem munda iussit offerri. asinae ergo partum, hoc est inmundum iubet mutare oue, quae munda et apta sacrificio est. hoc est secundum litteram. ceterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, considerabit quod asina laboriosum animal sit, ouis fructuosum. fructu [*]( 2 Philo de sacr. 33 (185, 2; I 247, 6 C.) 5 Num. 28, 2 7 Philo de sacr. 33 (185, 6; I 247, 9 C.) 12 Philo de sacr. 33 (185, 8; I 247, 11 C.) 15 Philo de sacr. 34 (185, 12; I 248, 1 C.) 17 Philo de sacr. 34 (185, 15; I 248, 3 C.) 19 Exod. 13, 13 Philo de sacr. 34 (185, 17; I 248, 5 C.) 24 Philo de sacr. 34 (185, 19; I 248, 7 C.) ) [*]( 4 docet nos P 5 tuis V; dicens: de donis et datis meis ed. Rom. mihi offerre B 10 delenimenta M et flzl M\' deliniamenta B et M m2 delinimenta eet. deditus deo B 12 post sui add. quoque B 14 post enim add. mihi B anime M 22 mutari B 24 quis (s m2) PP qui A considerabit AA\'B considerauit M\' (uit s. ras.) P (m2 libet considerare) cet. 25 sit animal B )