Nunc consideremus quae sit uis primitiarum et utrum[*]( F ) tempore aestimentur primitiae an sanctitate, hoc est utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum. [*]( 208 A ) primitiae etenim fructuum sanctae secundum legem, quia in his optimum festinae fidei sacrificium est, sed fiunt sanctae deuotione, non tempore. non prouentus sanctificat, sed deuotio. denique ubi celer prouentus est, si deuotio moretur, offensa contrahitur. non ergo omnia primogenita sancta, sed omnia quae sancta sunt etiam primogenita. denique Cain primogenitus, sed non sanctus. sanctus quoque Istrahel dei populus, sed [*]( B ) non primus aetate. et tamen primogenitus appellatur, sicut scriptum est in prophetis: primogenitus meus Istrahel. et Leui sanctus, sed non primogenitus: nam tertius Liae filius [*]( 9 Philo de sacr. 33 (184. 47; I 247, 4 C.) 17 Num. 18, 8 et 10 26 Exod. 4, 22 27 Gen. 29, 34 ) [*]( 5 exsortes MFV et (s pr. s. tc.) P sint] sunt MA\' et (sint m3) V etiam] enim A\' 10 isac S optulit SAA\'P\'V obtulit eel. 19 festinae M\'PP\' V festina cet. 20 fort. non <enim> pr.; <quas ; non a <quia) non ed. Bom. 21 si om. AA\' 22 uerba omnia quae usque ad p. 392 u. 7 copulatur. habes desunt in S; exciderunt folia quattuor, sancta... primogenita Oln. ĮJI\' 23 sunt <sunt> a 24 sqq. isrt libri (sic fere scmper) 27 filius om. M )
383
legitur. et tamen Leuitae primogeniti nuncupati, quibus ab eo nomen est deriuatum. scriptum est enim in Numeris: ecce tuli Leuitas de medio filiorum Istrahel pro omni primogenito, qui aperit uuluam a filiis Istrahel, et erunt mihi Leuitae; mihi enim omne primitiuum. in qua die percussi omne primogenitum Aegypti,
[*]( C ) sanctificaui omne primogenitum Istrahel. ergo Leuitae primogeniti nuncupati, qui sanctificatione utique ceteris Istrahel filiis antelati sunt. qua ratione primogeniti audi apostolum dicentem: sed adpropinquastis Sion monti et ciuitati dei uiui Hierusalem, quae in caelo est, et decem milibus laetantium angelorum et ecclesiarum primitiuorum, quae scripta sunt in caelo. quattuor ordines fecit, montis Sion, ciuitatis Hierusalem, celebritatis angelorum, ecclesiarum primitiuarum. tulit ergo dominus deus de medio
[*]( D ) populi Istrahel Leuitas, quia non humanarum eos consortes uoluit esse curarum, sed diuinae religionis ministros, et primogenitos sibi fecit qui uuluam aperiunt spiritalem et ideo non erant ab utero naturae sicut diuersorum criminum peccatores, sed destrictis saecularibus eliguntur. unde non habent cum plebeia possessione consortium nec in medio populi conputantur, quia uerbum dei in medio sui possident, sicut
[*]( E ) scriptum est in euangelio: ubi sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum et alibi: medius uestrum stat quem uos nescitis.
[*]( 2 Num. 3, 12 sq. Philo de sacr. 36 (186, 26; I 250, 2 C.) 10 Hebr. 12, 22 sq. 23 Matth. 18, 20 25 Ioh. 1, 26 ) [*]( 11 hierusalem ... scripta sunt om. V 12 et 15 scribendum esse puto ecclesiae primitiuorum, cf. Epist. XXXIII 4 15 ecclesiarum M eccleaiam A et ecclesiam A\' et ecclesiarum cet. 16 israhel M\' israel PIx isrl BV, om. MAA\' 19 erant P1 errant cet. 20 destrictis saecularibus scripsi destructis saecularibus A Laudunensis et Uaticanus alter Maurinorum destructis (is ex ib\') saecularibus A\' destructi saecularibus M destructis (-tris JIll) se cultoribus BWFV destructis cultoribus P ) 384