De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

si autem non [*]( c ) mutabis, inquit redimes. iubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro inmundo animali offeratur aut pretium, ne inter decimas fructuum uel minus aliquid uel inmundum uideatur offerri. intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent; qui enim redimit se liberat et quodam exuit debito. relinquenda sunt opera, quae uerum fructum bonosque processus [*]( D ) habere non possunt, qualia sunt mundana ista, quorum usus non potest esse diuturnus. in quibus ipse nudus et ueri uacuus effectus est et, quamuis summo fuerit quaesitus labore, nihil animam iuuat. ea enim quae seruitutem animae inferunt inutilia sunt omnia, etsi non desit effectus. magna uidetur proeliantium uictoria, triumphantium gloria, sed frequenter ipsos uidemus qui uicerint rursus bellorum subiacere incertis et transferri ad hostem euentu proelii et eo ipso [*]( E ) quo uictores ante fuerint fieri miseriores. opus est ergo ut opera tua ad deum dirigas et eius tibi adspiret fauor. athleta ipse, qui suis, non alienis decernit uiribus, quotiens congreditur, dubios casus subire se credit et, cum ad coronam peruenerit, intellegit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere. gubernator cum in portus nauem subduxerit, uix finem inpositum labori putat et statim quaerit laboris exordium. soluitur corpore anima et post [*]( F ) finem uitae huius adhuc tamen futuri iudicii ambiguo [*]( 3 Exod. 13, 13 Philo de sacr. 34 (185, 35; I 248, 17 C.) 7 Philo de sacr. 34 (185, 38; I 249, 2 C.) 10 Philo de sacr. 35 (185, 41; I 249, 5 C.) 20 Philo de sacr. 35 (186, 8; I 249, 12 C.) ) [*]( 7 liberandum MM\' liberanda P (il in ras.) 8 iis M\' his cet. 9 relinquenda ergo P (ergo 8. u. m2) 10 bonusque M et (corr. m2) PP\' 11 mundana ista MAA\' ista mundana cet. 14 animam nihil B 15 magna enim B 16 proeliantium M (i alt. 8. u.) 18 euentll B 24 portum Monacc. 2549 et 14399 portu* P\' 25 nauim BY ) [*]( XXXII. Ambr. para 1, fuc. 1. ) [*]( 25 )

386
suspenditur. ita finis nullus ubi finis putatur. unde uotis et pura conscientia et spiritu caritatis adhaereamus deo nostro et diuinum nobis conciliemus fauorem precantes ut saecularibus curis tamquam ab inmitibus et agrestibus dominis possimus absolui atque exui mundanoque exire seruitio, in libertatem supernae cognitionis, quae uera et sola est libertas, uocati.