De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
et ideo dicit dominus: cum intraueritis in terram, in quam induco uos, et cum manducare coeperitis de panibus terrae illius, offeretis oblationem separatam domino, primitias conspersionis uestrae panem: sicut oblationem de area sic auferetis primitias confusionum uestrarum et dabitis domino. confusio nos sumus diuersorum elementorum [*]( C ) quadam commixtione conpositi, siquidem frigidum calido et umidum sicco miscetur in nobis. haec conspersio multas habet carnis inlecebras, plurimas delectationes, sed non sunt hi primitiui huius corporis sensus. et quia ex anima et corpore constamus et spiritu, haec conspersio principalis, in qua sanctificari nos apostolus cupit, sicut ait: ipse autem deus pacis sanctificet uos per omnia, et integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in die domini [*]( D ) [*]( 1 Num. 15, 20 9 Luc. 4, 4 12 Prouerb. 10, 26 14 Num. 15. 18-21 Philo de sacr. 33 (184, 19; I 246, 1 C.) 26 I Thess. 5, 23 ) [*]( 1 rurali (li s. u.) harene (n eras.) S 3 harea S (a alt. in ras. 2 litt. m3) 10 uiuit BM\'PV uiuet cet. 17 separatam ... oblationem om. B 19 auferetis S ml MBM\'V afferetis P\' offeretis S m3 AA\'P 22 humidam libri 23 hi BY hii cet. 24 et quia scripsi utque V ut quia cet. 26 nos sanctificari cupit apostolus B 27 pacis PV pater cet. )