De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

si autem bonae spei compotes sunt, migrare magis quam deficere credendi sunt. inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa uera et beata uita sit, quam unusquisque bene conscius uiuit multo purius ac beatius. cum huius carnis anima nostra deposuerit inuolucrum et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo, in illum superiorem reuolans locum, unde nostris [*]( D ) infusa uisceribus conpassione corporis huius ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret, ut carnis huius inrationabiles motus rationabili ductu regeret et coherceret. inde est quod postea prophetae in captiuitatem cum ludaeorum populo transierunt, ne reliqua plebis sanctorum destituta praesidio consilioque uiduata grauiorem subiret aerumnam, sed magis frequentibus oraculis conmonita prophetarum ad dominum deum suum pio rediret adfectu nec aduersis captiuitatis [*]( E ) adtrita prorueret in perfidiae peccatum salutisque perpetuae remedium desperaret.