De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere uoluit errantem et beneficio suo inuitare ad [*]( 222 A ) correctionem; ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam. nec tamen magna concedit, sed in eo ipso inprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed uitam corporis huius obsecrandam putauit, in qua plus aerumnae est quam uoluptatis. mors enim una est in secessione animae et corporis et in fine istius uitae, quae simul ut uenit, omnes corporis dolores auferre, non augere consueuit. [*]( B: ) metus uero, qui hanc uitam uiuentibus frequenter ingruunt, maestitiae, dolores, gemitus diuersique cruciatus, grauitatum [*]( 6 Philo Quod det. pot. ins. 46 (223, 18; I 296, 6 C.) 15 Gen. 2, 2 19 Gen. 4, 15 Philo Quaest. I 76 ) [*]( 7 praestat (t alt. s. u.) M, fort. recte 9 aubiectam M et (m eras.) S 10 mortis 8 16 pepercerit Mon. 14399 pepercit cet. 22 nec tamen ... inprudentiam om. M )

407
et aegritudinum uulnera plurimas mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium uideatur esse, non poena; non enim peremptoria est, per quam non adimitur uita, sed ad meliora transfertur. nam si nocentes moriuntur, qui gradum a peccatis reuocare noluerint, uel inuiti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant quibus [*]( C ) uita faenus est delictorum.