De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

redarguuntur itaque hoc loco qui unicam hanc uitam putent esse quae sit in hoc saeculo, <quo> omnia plena lapsus, plena maeroris sunt, et redarguuntur simplici serie gestorum. ecce enim iustus innocens pius propter gratiam deuotionis odia fratris incurrens inmaturus adhuc aeui sublatus est parricidio, et iniquus sceleratus inpius, [*]( F ) etiam fraterna caede pollutus longaeuam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit. urbes condidit et hoc meruit permissione diuina. nonne in his aperte uox dei clamat? [*]( 12 Cic. de rep. VI 14 21 Thren. 3, -39 29 Gen. 4, 17 ) [*]( 2 esse uideatur B 10 uiuet SAA\'P\' 12 isto eras. S, om. MAA\' 16 coherceret (c alt. s. u.) SPP\' cohereret Y 20 profetarum M 23 redarguuntur V sed arguuntur cet. 24 putent SAA\' putant cet. quo addidi 30 reliquit posteritatem B )

408
erratis qui putatis hic esse omnem uiuendi gratiam. non intellegitis, non aduertitis senectutem hanc miseriarum esse ueteranam processionemque aetatis aerumnarum stipendia et Scyllaeo quodam usu circumsonari nos cotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere et in his delectari sicut illud non tam aeternum animal quam inmortale malum? ergo et isti Cain longaeuitas indulta uindicta est, eo quod uixit in metu et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso labore, qua poena nihil grauius quam ut quis ipse sibi maiorum [*]( •2-23 A ) causa poenarum sit. uide igitur quam perpetua uita iustorum et nulla sit inproborum. iusti sanguis clamat et mortui, uita autem peccatoris absconditur.