De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Nunc consideremus qua causa dixerit deus: omnis qui [*]( E ) occiderit Cain septies uindictam exsoluet et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur. octauus est homo, habet rationabile, quo praestet ceteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam uocem, habet et generandi gratiam. haec septem nisi illo rationabili regantur, [*]( F ) subiecta morti sunt. et ideo stultus in his habet omne periculum sui. qui ergo rationabile illud amiserit frustra de istorum sibi usu septem carnalium munerum blandietur. dissoluuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis adstricta sint. mors itaque rationis mortem operatur inrationabilium passionum. sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est. ergo qui alii non pepercerit peccatori et munus ei remissionis peccatorum inuiderit ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura uindicta de gratia.