De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

admonitus igitur ut quiesceret auget insolentiam, acerbat flagitium. quid [*]( B ) igitur sibi uult quod ait: eamus in campum nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio? ubi enim frater habebat occidi nisi ubi fructus deesset? tamquam praesagiens natura tanti sceleris loco germina denegauerat, quia non conueniebat ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet praeter naturam et fructus secundum naturam germinaret. merito ipse dicit: eamus in campum, non dicit: eamus in paradisum, ubi poma florent, non in [*]( C ) aliquem cultum et fructiferum locum. ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse nec penes eos fructum manere qui tantae impietati praebuerint officium. nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain, qui uidetur ueritus, ne largior boni terra prouentus triste facinus inpediret et liberalitatis adsuetudine genitalis, qua facit sibi fetus et fructus uarios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu uel muta specie sui fraternum reuocaret affectum. [*]( D ) latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter quasi erubescens consciam, parricida ten-arum fecunditatem. quomodo enim poterat communis partus uidere consortia qui consortem sui sanguinis trucidabat? Ioseph in lacum mittitur [*]( 8 Gen. 4, 8 Philo Quaest. I 67 9 SaU. lug. 79, 6 27 Gen. 37. 24 ) [*]( 1 bonus Sm3 pi \'nł!l AA\'B bonorum M bonum SP1 mt PV bononft (no del.) M\' 5 in indicio S (in exp. et iudicio scr. m2) indicio PM\'PV 6 est igitur P 7 aceruat PV 9 elegitur SAIA.A.\' 15 paradysum SPP4 21 quae PV 22 germinascere B Monac. 14399 germinescere Monac. 2549 (i ex a) p. germanescere cet. 23 muta SMB mutua cet. 25 erubescens S (cens s. u. m3) AA\'M\'P erubes M erubescit BP1 consciam B conscilia M\' conscia cet. fecunditatem fugit B x )

401
siccum, Amnon intra domum occiditur. iustum igitur natura est inpertita iudicium ea loca, in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote priuando, ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia [*]( E ) noxiorum. propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur. denique Dauid montibus, in quibus Ionatha cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optauit dicens: montes qui estis in Gelbue, neque ros neque pluuia cadat super uos, montes mortis!