De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

in te retorquetur inprobitas tua, tu princeps es illius. bene ait: tu princeps es illius. etenim inpietas mater quaedam est delictorum, et qui grauiora peccauerit in cetera facile prolabitur. quomodo enim potest ab humanis temperare qui diuina uiolauit et [*]( 7 Gen. 4, 7 Philo Quaest. I 65 13 Prouerb. 18, 17 15 Esai. 43, 26 20 Gen. 4, 7 23 Gen. 4, 7 Philo Quaest. I 66 ) [*]( 1 et om. M igitur cain B a, fort. obtulit Cain, quod praeferam optulit SV obtulit cet. 2 et indicium om. M 7 confudit BM\'P\' confundit cet. 8 quiesce M (esce in ras.) 9 fort. <ut> si 12 fit (in mg. sit) S 13 saltem BPM\' V 15 alibi hoc loco M, in S: eras. (in mg. ml alibi, sed eras.); alibi post dictum transponunt S (punctis subpositis, sed erasis deletum) cet. 17 culpae S m3 culpe MA.A1 culpa S ml cet. abstulerat B 23 illius es M bene ... illius in mg. S 24 es eras. S, om. MAA\' )

400
hominibus bonus esse qui deum laesit? atrociorem igitur scelerum reatum uitia reliqua secuntur, quoniam quo flagitiosa propenderint eo inclinant cetera. tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis. non te inuitum, non inprudentem error [*]( 218 A ) adtraxit, sed uoluntarius reus iudicio, non lapsu fecisti dolum, quo te diuinae iniuriae reum ipse conuincis.