De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Nunc consideremus qua ratione interrogauit deus Cain ubi [*]( F ) esset frater suus, quasi nesciret occisum. sed quod ad scientiam dei spectat, negantem arguit et infitianti quasi sciens respondit: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, quod autem ad rationem profundam adtinet, peccantes admonet [*]( 219 A ) paenitentiae; confessio enim poenarum conpendium est. inde in iudiciis saecularibus inpositi eculeo torquentur negantes, et quaedam tangit iudicem miseratio confitentis. est quaedam in peccatis uerecundia et paenitentiae portio crimen fateri nec deriuare culpam, sed recognoscere. mitigat iudicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. uult te prouocare ad ueniam deus, uult de se sperari indulgentiam, uult - demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae. nam [*]( B ) qui peccatum suum ad quandam referunt, ut gentiles adserunt, decreti aut operis sui necessitatem diuina arguere uidentur, quasi ipsorum uis causa peccati sit; qui enim necessitate aliqua coactus occiderit quasi inuitus occidit. ea [*]( 1 Reg. II 13, 28 sq. 8 Reg. II 1, 21 10 Philo quod det. pot. ins. 17 (202, 31; I 271, 14 C.) Quaest. I 68 13 Gen. 4, 10 ) [*]( 1 amnon P\' agnfl M (nQ in ras.) ammon B amor V amon cet. 2 inperitia (inpertita in mg.) S inpertira M 4 esset S (corr. m3) MM\'P\' esse (corr. m2) P; quanta essent om. B 5 noxiorum Laudunensis Maurinorum noxiora cet. 6 ionathas P\' 8 gelbue M gelbo.e Y gelboe cet. 12 spectat ltlonace. 2549 et 14399 Uindob. 758 expectat cet. 13 tui fratris P 15 paenitentiae M ad paenitentiam B paenitentiam cet. 16 equuleo P 17 confidentis M 23 referunt B refert MP (in quibus t in ras.) cet. 25 sit peccati B 26 coactus aliqua B ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, fasc. 1. ) [*]( 26 )