De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Sed quia Cain confudit hunc ordinem, dicitur ei: [*]( D ) peccasti; quiesce. omnia docet deus, primum ne pecces, ut in Adam monuit, secundo, si peccaueris, quiescas, ut in Cain doceris. erubescere enim debemus et condemnare peccatum, non defendere, quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur, et silendo corrigimur, contentione prolabimur. sit [*]( E ) saltim uerecundia, ubi non est absolutio. inde illud: iustus in exordio sermonis accusator est sui. et iterum alibi ab ipso domino dictum legimus: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quanta pudoris gratia, ut iustitiam teneat uerecundia, quam culpae reatus abstulerit! ideo autem ait: quiesce, quoniam non habes quod excuses. culpae ipsius ad te conuersio est. non enim frater ei addicitur, sed error adscribitur, cuius ipse sibi auctor est. in te inquit reuertitur [*]( F ) crimen, quod a te coepit. non habes in quo necessitatem magis quam mentem tuam arguas.