De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
horum si desit aliquid quae supra diximus, sacrificium non probatur. ideoque dictum est ad Cain: si recte offeras, non recte autem diuidas [*]( 217 A ) namque mundus ipse distincte factus legitur, cum esset ante incomposita pars eius, quia terra erat inuisibilis et inconposita. nempe lux primum facta est et uocauit deus lucem et separauit deus inter lucem et tenebras et uocatae sunt tenebrae nox. et per ordinem singula quod facta sint legimus, caelum, terra, ligna fructifera, animalia diuersa. distributa autem sunt leuiora superioribus, ut aer et ignis et grauiora inferioribus, hoc est aqua et terra. utique simul [*]( B ) omnia fieri iubere potuit deus, sed distinctionem seruare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis et maxime in uicissitudinibus gratiarum. in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed conmendare quod reddas. nam si quis debitum soluat et in referendo faciat iniuriam creditori, intolerabilius est utique quam non reddidisse quod debebat. non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis et [*]( 9 Psalm. XXII 5 16 Gen. 1, 2 sqq. ) [*]( 1 accepimus SBP\' accipimus P (i Pl. ex e) cet. 2 terrere S 5 adulescat MM\' eeniscentis S 7 mensnrae S (e alt. eras.) PP 9 profeta M 12 superius PV 14 recte autem] rec (te autem om.) M 18 puto lucem <diem> 21 autem om. B 24 imitaremas S 26 acciperis S (corr. m2) M 29 et B fL, otn. eet. )