De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Superest ut de continua et iugi oratione dicamus, quod [*]( D ) inmorari nos et uacare orationi oportet. pernoctabat dominus in oratione, non ut sibi prodesset, sed ut nos doceret. frequens enim oratio quandam operatur disciplinam orandi, quia ipse usus docibiles dei facit, indocibiles neglegentia. bona igitur exercitatio. denique corporis uirtus exercitatione augetur frequenti, at inexercitata minuitur et labitur; plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissoluere [*]( E ) uirtutem. similiter animae fortitudo exercitationis adsiduitate solidatur, ut labor ipse disciplinae sit non oneri futurus, sed usui. hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa adtritus meditatione ac politus cor hominis sicut illud caeleste manna [*]( 3 Matth. 6, 33 4 Matth. 5, 10 14 Philo de sacr. 26 (180, 19; I 238, 1 C.) 15 Luc. 6, 12 18 Ioh. 6, 45 22 Philo de sacr. 26 (180, 12; I 237, 11 C.) 25 Ioh. 6, 32 ) [*]( 2 tunc etiam B 3 precamur scripsi praedicamus M Uindob. 758 Monac. 14399 depcamur cet. 5 quoniam ipsorum P (quoniam s, u. m2) PY; fort. ipsorum <enim> 14 quod B quod sic Monac. 14399 quodsi cet. 16 ut non sibimet B 18 do M 20 aut P (u eras.) cet. 21 dissuetudinem 8 (e pr. ex i m3) dissuitudine M et (corr. m3) P\' dissuetudines P (a ult. eras.) V desuetudine B 23 disciplinae B disciplina cet. honeri S (h eras.) futurjs S (v s. i) )