De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

oblationem autem[*]( F ) atque orationem oportet non confusam esse, sed conpetenti diuisione distinctam. in omni enim confusione melior distinctio, multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas diuisiones habeat, fit obscurior. ideoque hostiae plerumque membra lex diuidi iubet et holocausta offerri, ut sine admixtione et operimento atque nudum sacrificium sit, eo quod nuda atque omnibus exuta inuolucris debeat fides nostra feruere, ne uagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat. deinde in partes diuidatur congruas. uirtus enim genus est, quae diuiditur in[*]( 216 A ) plurimas species; sed principales quattuor- sunt, prudentia temperantia fortitudo iustitia. redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem dei et ueritatem fidei, redoleat temperantiam, quam etiam a coniugibus exigendam putauit apostolus dicens: nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. et lex castificatos ante hesternum et nudiustertianum diem ad sacrificium accedere iubet. fortitudinem teneat oratio, ut nullo [*]( B ) interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat; tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urguemur aduersis. iustitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Iudas, non in [*]( 2 Luc. 24, 42 sq. 5 Philo de sacr. 24 (179, 17; I 235, 14 C.) 9 Lenit. 1, 6 Philo de sacr. 25 (179, 37; I 236, 13 C.) 14 Philo de sacr. 25 (179, 41; I 237, 6 C.) 20 I Cor. 7, 5 21 Exod. 19, 10 sq. ) [*]( 7 enim om. V enim <re> ed. Bom., fort. enim <actione\\ 8 oblatione atque oratione B 11 atque MM1 aque (aque) cet. aliquo ed. Rom. 15 diuidantur M 19 a om. BM\'PP\'V 25 pcandum AA.\'B Monac. 14399 Uindob. 758 praedicandum cet. urgemur AB et ml M\' urguetur P urgetur P et m2 M\' 26 pcatio AA\' Uindob. 758 Monac. 14399 deprecatio B piaedicatio cet. )

397
peccatum facta esset eius oratio. quando enim magis ab iniustis operibus ac studiis abstinere debemus quam tunc quando dei iustitiam precamur? et ideo dominus, ut cordi nobis esset iustitia, beati inquit qui persecutionem patiuntur propter iustitiam; ipsorum est regnum [*]( c ) caelorum. haec defuit ludae; nam si adfuisset, non tradidisset dominum, non prodidisset magistrum. defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset iustitiam, domino debuit primitiua munera, non posteriora deferre. defuit itaque ei diuisio, ideoque responsum ait: si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti; quiesce. uides quantum sit uitii. ubi deest diuisio, ibi totum sacrificium refutatur.