De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Si autem offeres sacrificium de primitiuis ouibus, frixum [*]( C ) in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitiuorum, sicut scriptum est, quod significat fidem tuam uelut igni probatam esse debere et sancto feruentem spiritu. denique coxit lentem Iacob et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. hic ergo robustus et uiuidus augebatur, ille autem qui cibum suum coquere nesciebat fatigatus atque deficiens defluebat. uratur igitur uerbo domini [*]( D ) sicut igne uirtus animae tuae. uide ustum Ioseph, sicut scriptum est: eloquium domini ussit eum. torreatur fides tua sicut spicae messium; tunc enim maturitatem fructuum praeferunt, cum eas primo solis processu tempora aestiua torruerint. sermo igitur plurimus scripturarum animam confirmat et quodam spiritalis gratiae colorat uapore, rationabilia . quoque inuenta conroborat dissoluitque omnem uim inrationabilium passionum. ideoque Esau laxatis uirtutis suae nexibus [*]( E ) dissolutus est, illi autem qui succincti lumbos non crudum neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere iubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo [*]( 5 Hebr. 10, 1 8 Philo de sacr. 23 (178, 47; I 235, 2 C.) 11 Gen. 25, 29 Philo de sacr. 24 (179, 6; I 235, 10 C.) 14 Gen. 25, 30 17 Psalm. ClIlI 19 26 Exod. 12, 9 ) [*]( 3 libris addidi oraculo V oraculis ed. Paris. a. 1569 6 et splendor B 11 feruentem M feruente AA\' feruere cet. 13 consequentur M consequetur AA\' robustus B rubeus Monacc. 2549 et 14399 rubus cet. 14 fatigatus B fatigatus autem cet. 16 iustum V (i eras.) 20 torruerunt P (-int m2) P4 25 igne B et (i s. e m2) M\' agni caput B )

396
pedestri itinere maria transfretarunt. in euangelio quoque assos pisces dominus Iesus manducabat, sicut scriptum est, in quo plenitudo sancti spiritus redundabat. et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Iacob quasi inhabilem sibi donauit infirmo.