De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
diximus de primogenitis, dicamus etiam de adipibus, de quibus satis docet Dauid dicens: sicut [*]( c ) adipe et pinguedine repleatur anima mea. et supra ait: et holocaustum tuum pingue fiat, hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum et quodam pabulo fidei ac deuotionis uerbique caelestis uberiore alimonia saginatum. frequenter pingue opus dicimus quod spissum et operosum uelimus intellegi et opima hostia praedicatur quae non sit tenuis et exilis. unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare. sed etiam illud documento est quod pingues [*]( 1 ) ) [*](3 Matth. 21, 12 (Marc. 11, 15 Ioh. 2, 15) 7 Luc. 19, 9 9 Luc. 19, 8 18 Philo de sacr. 40 (190. 11; I 256, 18 C.), cf. Gen. 4, 4 19 Psalm. LXII 6 21 Psalm. XVIIII 4 ) [*]( 1 religauit M\' (s. i pr. ras.) AA\'P\' et m3 S 7 ihs BM\' p. xpe cet., nisi forte Christus delendum est 8 ad ihm B 9 post bonorum add. omnium B, post meorum add. dne P Monac. 2549 et 14399 14 quod (om. BUBtali reddo qui) B )