De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
in ea die, in qua interfecero omne primogenitum Aegypti, sanctificabo mihi omne primogenitum Istrahel. quod non ad unum diem adflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus. cum enim renuntiatur inprobitati, statim adsciscitur uirtus; egressus enim malitiae uirtutis operatur ingressum eodemque studio quo crimen excluditur innocentia copulatur. habes hoc in [*]( D ) euangelio quia ubi Satanas inmisit se in cor Iudae, Christus recessit ab eo momentoque eo quo illum recepit hunc amisit. denique sic scriptum est: et post bucellam introiuit in illum Satanas. dixit ergo illi Iesus: quod facis fac celerius. quid illud? ut quia introierat Satanas in illum, ipse abiret a Christo. eicitur itaque et extruditur, eo quod iam cum domino Iesu esse non possit qui coeperat esse cum diabolo; nulla enim communicatio Christi cum Belial. unde[*]( E ) statim imperio expulsus abscessit, sicut legimus dicente euangelista quia cum accepisset bucellam, exiuit continuo; erat enim nox. non solum exiuit, sed continuo et nocte exiuit. nec mirum si noctis tenebras habebat qui Christum deserebat. uerum sicut ipse receptus a diabolo exclusus a Christo est, ita Zacchaeus renuntians auaritiae Christum recepit. meritoque uidens studium eius, quod in arborem ascendisset, ut transeuntem Iesum uideret, dicit dominus: [*]( F ) Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet. et descendit festinans et excepit illum gaudens. sed excipiendo Christum exclusit [*]( 1 Num. 3, 13 (cf. Exod. 13, 15) Philo de sacr. 89 (189, 39; I 255, 15 C.) 5 Philo de sacr. 39 (190, 1; I 256, 5 C.) 7 Ioh. 13, 2 10 Ioh. 13, 27 15 II Cur. 6, 15 17 lob. 13, 30 24 Luc. 19, 5 sq. ) [*]( 1 consegratur M consecratur .AA\' in qua MAATPx et (add. m3) V qua BM\' 2 Aegypti... primogenitum om. V 3 isrf libri 10 sic om. B buccellam V introibit M 11 in eum B 13 excluditur BMTFV 16 dicente euangelisti M 17 buccellam AJPV 21 et p. 898, 4, 13 zacheus libri 24 zachee libri 25 oportet me manere BPl* )