De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
: Nunc consideremus quid sit quod ait dominus: si recte [*]( E ) offeras, non recte autem diuidas, peccasti; quiesce. quod indicium est deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu. denique condemnati oblator muneris Cain pro conscientia insincerae oblationis intellexit deo suum sacrificium non probatum et tristis est factus. quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur uelutque infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicuius uel studia[*]( F ) uel opera deo <non> inprobantur. tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est. et quia optulit munus, tamen quia non recte et iure diuisit, culpam incidit.