De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Accedit eo quod duo quaedam in deo principalia sunt genera uirtutum, unum quo remittit, aliud quo uindicat. remittuntur peccata per dei uerbum, cuius Leuites interpres et quidam exsecutor est, remittuntur per officium sacerdotis [*]( 218 A ) sacrumque ministerium, puniuntur quoque per homines, sicut per iudices, qui potestate ad tempus utuntur, sicut apostolus docet dicens: uis autem non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum. si autem malum feceris, time. non enim sine causa gladium portat; dei enim minister est uindex in iram ei qui malum egit. puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus, quia saepe ab alienigenis dei iussu excitatis propter diuinae [*]( B ) maiestatis offensam subactus est populus Iudaeorum. ne is quidem qui inuitus aliquod fecerit homicidium extra ministerium est, siquidem lex ait de eo quia deus dedit eum in manus eius. manus ergo eius instrumenti modo diuinae ultioni ministerium praebuerunt. Leuites igitur minister remissionis est, percussor autem, qui tamen non ex dispositione, sed praeter uoluntatem fecerit homicidium, diuinae minister est ultionis. illud quoque specta quia, cum interficitur impius, [*]( C ) Christus infunditur et, ubi abominatio aboletur, sanctificatio [*]( 2 I Cor. 1, 23 sqq. 5 Philo de sacr. 39 (189, 18; I 254, 22 C.) 11 Rom. 13, 3 sq. 16 cf. Esai. 13, 17 18 Philo de sacr. 39 (189, 29; I 255, 8 C.) 20 Exod. 21, 13 ) [*]( 5 sint AA\' 6 genera] opera AA\' 8 exsecutoram M 15 iram A.A.\']>\' ira cet. 16 agit AA\' 17 dei iussu om. B 18 subactus MAA\' subiectus (factus add. Monae. 2549) cet. ne M.AA\' nec eet. his AA\'B 22 ultioni B a ultionis cet. 26 abominatio M\' abhominatio eet. )

392
congregatur, quia dominus dixit: