De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis ac maculosi sacratis; opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio. et quodammodo diuerso genere causa concurrit. sicut enim Leuites mundanis uoluptatibus abdicatus exul est culpae, ita [*]( E ) reus sanguinis fugitiuus est patriae. sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis, minister autem dei humanarum consortiis renuntiat passionum et quadam carnalis inlecebrae se abdicat necessitudine propter studia uirtutis. etiam illud non abhon-et a uero, quod etiam iste uelut quasdam in se manus inicit, ut interficiat uoluptates sui corporis et quendam suae carnis operetur interitum. interfecit nempe Moyses Aegyptium et fugax factus est de[*]( F ) terra Aegypti, ut declinaret eius terrae tyrannum. sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se Aegyptium nequitiae spiritalis interemisset et abdicasset se [*]( 2 Num. 35, 6 sqq. Philo de sacr. 37 (188, 35; I 253, 15 C.) 4 Ioh. 1, 14 13 Philo de sacr. 38 (189, 14; I 254, 19 C.) 16 Philo de sacr. 38 (188, 38; I 254, 4 C.) 22 Philo de sacr. 38 (189, 2; I 254, 11 C.) 25 Exod. 2, 12 26 cf. Philo de sacr. 38 (189, 5; I 254. 13 C.) 28 Exod. 2, 10 sq. ) [*]( 3 is ABV et (i in ras.) P liis cet. 4 urbis Â.A\' Uindob. 4601 uerbis Uindob. 758 (e eras.) cet. )