De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ideo ergo primogenitos et redemptores ceterorum Leuitas [*](B) Moyses appellauit, quod maturioris et utilis sententiae uiri [*](2 Philo de aacr. 87 (187, 36; I 252, 4 C.) 12 Philo de sacr. 37 (188, 1; I 252, 12 C.) 13 Uerg. Aen. XII 395 17 Philo de sacr. 37 (188, 12; I 253, 3 C.) 24 Num. 3, 12 Philo de sacr. 37 (188, 17; I 253, 7 C.) ) [*]( 8 curam MP quoddam lłI\' (d pr. eras.) P quodam cet. 9 quo (quod m2 M\') reuereantur M\'P quo imitentur P quod ad M 11 uinenti Henricus Schenkl uimndi libri huius saeculi B 12 decedit MA.A.\' 15 indicium est MIPP V iudicium est B 16 decidant AA\' Monac. 14399 Uindob. 758 decidantur cet. 17 aperitur porta B )

390
altero senectutem quandam animae praeferant, altero redemptionem conferant. unde et ciuitates Leuitarum in ueteri [*]( C ) testamento redemptrices significa.uit Moyses, quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat dei uerbum, quae urbis modo munita atque uallata sit, perpetuam libertatem adquirit sibi. sicut enim in ciuitatibus Leuitarum erat poenarum remissio, ut si quis ad eas confugeret, qui non uoluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum Leuitarum, ita quem peccati proprii paenitet, quod aut inprudenter aut inuitus admisit, si Leuitarum [*]( D ) adhaereat incolatui et ab his praeceptoribus, qui dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.