Plurimum tamen refert et moralem aedificat affectum, si etiam numerum iustorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti. conprimit et resecat inuidiam, confundit inprobitatem, uirtutem incitat, auget gratiam. nemo enim debet inuidere alteri laudem, quae sibi prosit, atque inprobus quisque redemptorem suum dum suscipit frequenter imitatur, certe ueneratur, plerumque etiam diligit. ipse etiam, si se [*]( E ) [*]( 1 Exod. 34, 9 4 Philo de aacr. 37 (187, 9; I 251, 3 C.; 187, 12; I 251, 6 C.) 8 Psalm. XVIII 8 Mattb. 11, 25 14 Ioh. 8, 16 sq., Luc. 19, 10 15 Ioh. 3, 17 17 Gen. 18, 24 sqq. Philo de sacr. 37 (187, 17; I 251, 9 C.) ) [*]( 1 munerari M 5 Bolidiora Ba, fort. solidioris 14 hii MAT1 hi cet. 16 et ad P 18 redempta esset P 19 seruitute B a seruitati cet. 21 consilmi MM\' 24 confudit MP )
389
aliis profuturum sciat, studiis augetur eaque gratia conectit populos, adcumulat caritatem ciuium, urbium gloriam. quam beata ciuitas, quae plurimos iustos habet, quam celebrabilis ore omnium, quomodo benedicitur tota de parte et beatus atque perpetuus status eius existimatur! quam gaudeo, cum aliquos mites ac sapientes diu uiuere uideo, cum uirgines castas, uiduas graues aspicio longaeuas uelut quandam in-. canam ecclesiae curiam, quae praetendat ipso quoddam uultu
[*]( F ) et specie grauitatis quod reuereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur! non enim ipsis gaudeo, cum uiuenti multa subeant taedia saeculi huius, sed quia prosunt pluribus. similiter cum aliquis huiusmodi decidit quamuis longa senectute depositus, adficior, quia destituitur grex iuuenum muro senili. denique periturae urbis aut malorum inminentium uel futurae labis hoc primum indicium, si decidant uiri consultiores uel etiam grauiores feminae, hinc primum ingruentium porta aperitur malorum. sicut ergo urbs tota solidatur atque augetur coetu sapientium uel obitu labefactatur, ita sermo grauis et quidam senilis plenus prudentiae
[*]( 212 A ) stabilire uniuscuiusque animam solet, confirmare mentem. iam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, uel perpetuum urbis eius, quae in singulorum est praecordiis, statum efficit.