De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

denique de Isaac non perfunctorie scriptum putatur quod relinquens corporis istius speciem, quae animae suae adtexebatur,[*]( E ) adpositus sit ad genus suum, eo quod patris sui moribus adhaeserit. pulchre autem ad genus ait, non ad populum sicut alibi. nam legimus aliis locis adpositos fuisse ad populum suum, sed isti non tam praestantes; praestantior autem qui paucorum similis fuerit et non plurimorum — plures in populo suo quam in genere — et praestantius ducitur paucorum similem esse quam plurimorum. qui ergo dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus,\' qui [*]( F ) unius uxoris, hoc est solius sapientiae societate contentus superni illius generis, quod est unum sibique semper conueniens, non plebeiae uilitatis imitator adstruendus fuit scripturae diuinae testimonio. etenim ubi labor doctrina meditatio, illic cum pluribus commune collegium et quoddam populare consortium est. audiendo enim plerique proficiunt, quos nominauit populum. ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est. et ideo Isaac [*]( 186 A ) tamquam dei munus ad genus suum magis quam ad populum adpositus legitur, ut diuinorum potius quam humanorum imitatorem fuisse sedulum recognoscas. [*]( 1 Reg. III 2, 10 3 Philo de sacr. 2 (164, 31; I 204, 9 C.) 6 Gen. 35, 29 7 Deut. 32, 50 Macc. I 14, 30 22 Philo de sacr. 2 (164. 33; I 204, 11 C.) ) [*]( 2 fidem M (m del.) declaret S (de eras.) PV declararet Mł 4 relinquens Mangey (exXsinei Philo) reauirens libri 6 adhaereret moribus B 11 dicitur MBM\' et (corr. m2) A\' 15 super nullius .ÂÂ\'M\'V et (corr. mJ2) P1 16 utilitatis S (ml ex uilitatis) M 17 doctrinae S (e m2) AA\' 18 illi copluribus P collegiQ S (Q. in ras.) col- IU legio A\' 20 non om. M 23 dl *UnUS S (s. su... et m2 de his) dl sumus M )

343