De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Beata et illa mens, quae species et ipsum genus supergrediens meretur audire quod dictum est ad Moysen, cum separaretur a populo: tu autem sta mecum. nam sicut in Isaac dominicae incarnationis typus humanae generationis supergressus consuetudinem uicit priores ita, ut in eo [*]( B ) non uulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogatiua praecelleret, sicut lectio docet: Abrahae enim dictae sunt repromissiones et semini eius. non dicit et seminibus tamquam in multis, sed sicut uni, hoc est semini tuo, quod est Christus, ita etiam in Moyse uenturi doctoris figura, qui legem doceret, euangelium praedicaret, inpleret testamentum uetus, nouum conderet, caeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem condicionis excessit eo usque, ut dei donaretur nomine, sicut habemus [*]( C ) scriptum dicente domino: posui te in deum Pharao. etenim uictor passionum omnium nec ullis saeculi captus inlecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem caelestis puritate conuersationis obduxerat, mentem regens, carnem subiciens et regia quadam auctoritate castigans, nomine dei uocatus est, ad cuius similitudinem se perfectae uirtutis ubertate formauerat.