De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
iotenora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. ibi quaeramus omne quod aperit uuluam masculinum, hoc est iustum et principale, quod sanctificare domino debeamus. neque enim hi nos corporei coetus atque conceptus partusque [*]( C ) sanctificant, quibus uulua feminae deflorato pudore uirginitatis aperitur. nam etsi mulier sanctificet uirum et uir mulierem, tamen plerumque contingit uirginis uuluam etiam sine coniugii sanctitate reserari. neque rursum sola uirilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. habent sua munia uiri, habent mulieres sexus sui officia discreta. generatio ista successionis humanae mulierem decet, [*]( D ) inpossibilis eadem uiro.