De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed hoc nisi diuino donatus munere efficere non potes. et ideo ait: dabit tibi deus, hoc est cogitationes optimas, [*]( 204 A ) placida consilia, tranquillas inuentiones. cum dederit haec, tolles omne quod aperit uuluam masculinum et sanctificabis domino. non totum exigit a te deus, qui totum donauit. multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse diuinum sacrificium, ubi est usus naturae. edere bibere dormire aliaque ministeria corporis dono sunt tibi conlata, non a te relata deo munera. quicquid autem sanctum cogitaueris, hoc dei munus est, dei inspiratio, dei gratia, sicut e[*]( B ) contrario illa quae [cum] in usu naturae humanae sunt non coinquinant hominem, sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem.