ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus. istam sane inuenio, quae [*]( 2 Exod. 13, 11 5 Philo de sacr. 30 (182, 27; I 242, 8 C.) 11 Matth. 15, 11 et 18 sq. 19 I Cor. 7, 14 21 Philo de sacr. 30 (183, 4; I 243, 8 C.) ) [*]( 8 aliaque etiam misteria B 9 non a te relata om. M 11 curo inclusi, - aut quaecumque scribendum 17 liii SMAA\' coetus SMF coitus A cogitus A\' cetus P cetus M\' et ml V fetus B fetus Y rn2 19 etsi S (et m ras. ex s) sanctificet SMAA\' sanctificat eet. 21 reseruari BAA\' resecari P rursus .Â.Â\' 27 ieta PV )
377
nullo discreta sit sexu. et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit concipit parit. et sicut feminis dedit uuluam natura, in qua uniuscuiusque animantis generatio per menstruas formatur aetates, ita est quaedam uirtus animae, quae uelut quodam uuluae genitalis secreto cogitationum
[*]( E ) nostrarum suscipere semina, conceptus fouere partusque solet edere. neque enim aliter diceret Esaias: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis, nisi uuluam animae nouisset. harum generationum quaedam femineae sunt: malitia petulantia luxuries intemperantia inpudicitia aliaque huiusmodi uitia, quibus animi nostri quaedam eneruatur uirilitas. masculinae sunt castitas patientia prudentia temperantia fortitudo iustitia, quibus mens nostra et caro
[*]( F ) ipsa firmatur et ad obeunda inpigre munia uirtutis erigitur. hos partus aluus ille propheticus parturiuit. et ideo ait: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. masculinum igitur et parturiuit et peperit qui spiritum salutis effudit.