De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

haec munera optulit Abel, et ideo respexit deus in munera eius, quoniam a primitiuis optulit. accedit ergo quia de primitiuis ouium et de adipibus earum. considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus optulit. plus est enim animalis quam terrenus, siquidem animalis proximus spiritali est. non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, [*](1 Philo de sacr. 19 (176, 22; I 231, 2 C.) 9 Philo de sacr. 20 (176, 46; I 232, 2 C.) 15 Philo de sacr. 20 (177, 11; I 232, 11 C.) 20 Gen. 4, 4 Philo de sacr. 27 (180, 41; I 238, 16 C.) ) [*]( 5 homines quidam B 6 sibi om. M arcescunt MPP1 accersunt B et m2 V 9 optulit SAA\'P\'V obtulit cet. a ml SP (m2 de) 10 a ml SP (m2 de) 11 post cum add. uero B 13 animae B 14 primi motus SMAA\'M\' primatus BPP\'V 15 qui M 20 optulit Spy et (p ex b) B obtulit cet. 21 a S mJ (m2 de) optulit SAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit cet. 23 optulit .AA\'PV et fp ex b) B occurrit (in mg. obtulit) P obtulit eel. est om. M 25 est alt. otn. Jx )

374
deinde quod spiritale. quod animale spirat, habet uitalem. [*]( F ) spiritum, non item quod de terrarum est fructibus. deinde optulit non secunda, sed prima, non exigua, sed pinguia. qualia enim lex probauit et iussit offerri, sicut scriptum est: et erit inquit, cum inducet te deus in terram Chananaeorum, sicut iurauit patribus tuis, et dabit tibi. et tolles omne quod aperit uuluam masculinum domino. omne quod aperit uuluam de armentis et pecoribus tuis quaecumque nata fuerint tibi masculina sanctifica domino. omne quod aperit uuluam asinae mutabis illud oue; si autem non mutabis, [*]( 203 A ) redimes illud. quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae quam < quod > in quibusdam uenis uerborum simplicium deprehendas licet atque haurias ubertatem gratiae spiritalis? Chananaei etenim mobiles, inquieti sunt. cum gitur in eorum terram fueris ingressus, quos aduertis propter euitatem et inquietudinem instabilitatemque morum possessione deiectos, tu teneto constantiam. non te uilis ratio, leuis sermo perturbet — hoc est enim Chananaeus. mobilis sermo, affectus instabilis et inquieta contentio —, sed magis [*](5 ) tranquillitatem cordis et animi serenitatem placidus seruato, ut tamquam in salo maris tutam nauibus stationem portu quodam tuae mentis exhibeas.