De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

hanc possessionem tibi dominus pollicetur et quodam sacramenti promittit uinculo, ut constantiam tuam firmet. neque enim deus ideo iurat, quod fide credentis indigeat aut testimoniorum adstipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat sicut homines, qui fidem nobis [*](c ) [*](4 Philo de sacr. 27 (180, 46; I 239, 3 C.) 5 Exod. 13, 11—13 15 Philo de sacr. 27 (181, 10; I 239, 13 C.) ) [*]( 2 idem V ita B 3 optulit BAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit eet. 9 fuerint nata B 10 sanctificata (ta eras.) B 13 quod addidi, ut add. ed. ROtll. in quibusdam inueuis libri quibusdam in nenis u 15 et inquieti B et (et m4) V atque inquieti Monac. 14399 Uindob. 758 19 conturbet M cananeus M 21 placidus fi placitus libri 25 ideo ds A 26 aut stipulationibus M )

375
adsciscimus sacramento et ideo iuramus, ut credamur uera dixisse. deus autem et cum loquitur fidelis est, cuius sermo sacramentum est; non enim propter sacramentum fidelis deus, sed propter deum etiam sacramentum fidele est. qua ratione igitur Moyses iurantem deum inducit? quia nos usu quodam mortalium claudimur et uelut echini cortice quodam nos uulgaris opinionis inuoluimus aut uelut cocleae, quae nisi [*]( D ) intra testae operimentum sint spirare non possunt nec aerem liberum carpere aut sustinere, sic nos <non> nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena uersamur. unde quia illud uerius solemus credere quod iure iurando firmatur, ne nostra claudicet fides, iurare scribitur deus, qui ipse non iurat, sed iurantium iudex et ultor est perierantium. denique scriptum est: iurauit dominus, et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum. seruauit utique quod iurauit, [*]( E ) dedit nobis aeternum principem sacerdotum, ut et tu quod iuraueris ita noueris esse seruandum, ut quia per eum iuras qui non mentitur scias futurum si mentiaris ultorem.