De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

concluso ergo illo et conuicto Cain crimine aliud oblationis uitium discutiamus. optulit a fructibus terrae. non a primis fructibus primitias deo: hoc est primitias sibi prius uindicare, deo autem sequentia deferre. itaque cum [*]( D ) anima corpori tamquam seruo domina sit praeferenda, utique primitias eius, hoc est animi prius quam corporis offerre debemus. primitiae animae primi motus sunt bonarum disciplinarum. quae licet tempore posteriores sint quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, uisus, auditus et tactus, odor, uox — mens autem et sensus pars animae, pars corporis est —, tamen priores sunt disciplinis. quarum primitiua est puro corde et simplici sermone oblata deo gratiarum [*]( E ) actio.