De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed iam tempus est alio transire, quoniam de eo quod post [*]( 20-2 AJ ) dies optulit Cain plene diximus fastus esse indicium resupini, \' [*]( 1 Luc. 11, 13 2 Matth. 26, 41 5 Matth. 18, 33-35 7 I Tim. 2, 8 10 Matth. 6, 6 15 I Tim. 2, 1 eq. ) [*]( 2 pascas MM1 3 effunduntur Sm2 offenduntur BPV 5 inrepit M 12 intra te Monac. 14399 13 tuae om. V 14 ubique pr.] ubicumque M 17 est insigne B 19 pcatoris V Monacc. 2549 et 14399 Aurelianensis 33 peccatoris cet. 28 optulit SAA\'.PF obtuKt cet. fastus esse SMAA-\' factus est BPP\' facta est M\' facta est V indicium resupinata Vm.1 inde res opinata Vm2 )

373
cum ipsa postulatio uoti matura esse debeat, ne uideamur de humanis artibus, hoc est medendi peritia herbarumque sucis sperasse magis remedium quam de deo subsidium poposcisse. ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare [*]( C ) possit animae passiones. uerum homines praepostero ordine ante sibi opem ab hominibus arcessunt, ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur diuini postulandam fauoris gratiam.