De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
orandum autem praecipne et pro populo doceris, hoc est pro toto corpore, pro membris [*]( E ) omnibus matris tuae, in quo mutuae caritatis insigne est. si enim pro te roges, tantummodo pro te rogabis, et si pro se tantum singuli orent, minor precatoris quam intercedentis est gratia; nunc autem quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis. ergo ut concludamus, si pro te roges tantum, solus, ut diximus, pro te rogabis, si autem pro omnibus roges, omnes pro te rogabunt, siquidem et tu in omnibus es. ita magna remuneratio est, ut orationibus [*]( F ) singulorum adquirantur singulis totius plebis suffragia. in quo adrogantia nulla, sed humilitas maior est et fructus uberior.