De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quod sit ostium tuum disce: pone, domine, custodiam ori meo et ostium circuitus labiis meis. et Paulus petit orari pro se, ut aperiatur inquit mihi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi. sed ille utpote electus ad euangelii praedicationem recte sibi ostium uerbi optabat aperiri, quia de ore eius exibat salus gentium, de ore illius prodibat uita populorum: nos autem claudamus [*]( II ) ostium, ne culpa intret, ne lapsus aliquis sermonis exeat. intrat culpa, si lapsus exierit. audi quomodo intret culpa. ex multiloquio inquit non effugies peccatum. exiuit multiloquium, peccatum intrauit, quia in multiloquio nequaquam qui exeat sermo trutinatur. inprudenter labitur, licet ipsum ultra mensuram aliquid loqui grande peccatum sit.

et ideo caue ne inprudenter loquaris; labia enim inprudentis [*]( E ) inducunt eum ad mala. caue ne in oratione te extollas; oratio enim humiliantis se nubes penetrauit. caue ne incaute symboli uel dominicae orationis diuulges mysteria. an nescis quam graue sit in oratione contrahere peccatum, ubi speras remedium? certe dominus per prophetam docuit hoc graue [*]( 3 Matth. 6, 8 8 Psalm. CXXXX 3 9 Coloss. 4, 3 16 Prouerb. 10, 19 19 Sir. 21, 25 (28) 21 Eccl. 10, 12 22 Sir. 32 (35), 21 ) [*]( 1 ora patrem tuum PP\' in abscondito ora B 5 arcanum MM\' archanum P (h exp.) cet. 8 tuum om. M\' quid B tuum om. PP1 10 mihi inquit P 11 misterium .A\'BM\' 13 exiebat M 14 illios BlJl.AA\' eius cet. prodiebat M procedebat AA\' 17 tuum peccatum B 18 intrauit peccatum B 22 in mala AA\' 23 penetrat B penetrabit Monacc. 2549 et 14399 24 simboli BV misteria MBV 26 pptiam M\' (om. per), per om. B )

371
esse maledictum dicens: et oratio eius fiat in peccatum, nisi forte mediocre id tibi putas esse. diffidere est enim de potentia dei aestimare quod non audiaris, nisi clamaueris. clament opera tua, clamet fides, clamet affectus, clament [*]( F ) passiones tuae, clamet sanguis tuus, sicut sancti Abel, de quo dixit deus ad Cain: uox sanguinis fratris tui ad me clamat. audit te in occultis qui mundat in occultis. nos nisi loquentem audire non possumus: apud deum loquuntur non uerba, sed cogitationes. et ut hoc uerum scias, dicebat dominus Iesus ad Iudaeos: quid cogitatis mala in cordibus uestris? non interrogantis uox ista est, sed scientis. quod tibi manifestat euangelista dicens: Iesus autem [*]( 201 A ) sciebat cogitationes eorum. sicut ergo filius nouit, nouit et pater. filium nosse cognouisti, patrem nosse audi consiliarium et testem patris dicentem: scit enim pater uester quid uobis opus sit, antequam petatis ab eo. coque ergo subcinericiam tuam uapore spiritus sancti, coque etiam animi passiones uerbi calore. etsi crudiores sunt passiones tuae nuper fortasse de Aegypto egredientes, operito eas et lento calore excoque, ne fortiorem ignem ferre non possint et [*]( B ) semustilentur potius quam coquantur; sunt enim plurima quae cruda displiceant, cocta delectent. foue pectore tuo alta mysteria, ne praematuro sermone et infidis auribus uel infirmis quasi incocta committas atque auertatur auditor et cum horrore fastidiat.

< at> si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suauitatem. diuine autem dominus Iesus et bonitatem te [*]( 1 Psalm. CVIII 7 6 Gen. 4, 10 7 Psalm. XVIII 13 10 Matth. 9, 4 12 Luc. 6. 8 15 Matth. 6, 8 ) [*]( 4 clamet et fides B 7 audite eum (om. te) B audit enim te A\' 8 loquentes A\' loquuntur SBM\'V locuntur cet. 16 quoque V 17 subcinericia tua Monac. 2549 quoque M 18 calere S (e ex i) 20 exquoque MM\'P semustilentur SM semiustilentur MP\' semiustulentnr cet. 21 quae ... mysteria om. BM\'PP\' plurima ... mysteria ne om. V Uindob. 758 Monacc. 2549 et 14399 22 fone igitur S (igitur 8. u. m2) misteria MA\' 24 cocta (om. in) M horrore in2 ex honore S 25 at addidi, qui ed. Rom.; si contra Monac. 2549 si.».= r ) [*]( 24* )

372
docuit patris, qui bona nouerit dare, ut quae bona sunt a bono [*]( C ) poscas, et inpense et frequenter monuit orandum, non ut fastidiosa continuetur oratio, sed adsidua frequenter. offunduntur plerumque inania longae precationi, intermissae autem prorsus obrepit incuria. deinde monet, ut cum ipse ueniam tibi poscis, tum maxime aliis largiendam noueris, quo precem tuam operis tui uoce conmendes. apostolus quoque docet orandum sine ira et disceptatione, ut non turbetur, non [*]( D ) interpoletur oratio tua. docet etiam orandum in omni loco, cum saluator dicat: intra in cubiculum tuum. sed intellege non cubiculum conclusum parietibus, quo tua membra claudantur, sed cubiculum quod in te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo uersantur sensus tui. hoc orationis tuae cubiculum ubique tecum est et ubique secretum est, cuius arbiter nullus est nisi solus deus.

orandum autem praecipne et pro populo doceris, hoc est pro toto corpore, pro membris [*]( E ) omnibus matris tuae, in quo mutuae caritatis insigne est. si enim pro te roges, tantummodo pro te rogabis, et si pro se tantum singuli orent, minor precatoris quam intercedentis est gratia; nunc autem quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis. ergo ut concludamus, si pro te roges tantum, solus, ut diximus, pro te rogabis, si autem pro omnibus roges, omnes pro te rogabunt, siquidem et tu in omnibus es. ita magna remuneratio est, ut orationibus [*]( F ) singulorum adquirantur singulis totius plebis suffragia. in quo adrogantia nulla, sed humilitas maior est et fructus uberior.

Sed iam tempus est alio transire, quoniam de eo quod post [*]( 20-2 AJ ) dies optulit Cain plene diximus fastus esse indicium resupini, \' [*]( 1 Luc. 11, 13 2 Matth. 26, 41 5 Matth. 18, 33-35 7 I Tim. 2, 8 10 Matth. 6, 6 15 I Tim. 2, 1 eq. ) [*]( 2 pascas MM1 3 effunduntur Sm2 offenduntur BPV 5 inrepit M 12 intra te Monac. 14399 13 tuae om. V 14 ubique pr.] ubicumque M 17 est insigne B 19 pcatoris V Monacc. 2549 et 14399 Aurelianensis 33 peccatoris cet. 28 optulit SAA\'.PF obtuKt cet. fastus esse SMAA-\' factus est BPP\' facta est M\' facta est V indicium resupinata Vm.1 inde res opinata Vm2 )

373
cum ipsa postulatio uoti matura esse debeat, ne uideamur de humanis artibus, hoc est medendi peritia herbarumque sucis sperasse magis remedium quam de deo subsidium poposcisse. ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare [*]( C ) possit animae passiones. uerum homines praepostero ordine ante sibi opem ab hominibus arcessunt, ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur diuini postulandam fauoris gratiam.

concluso ergo illo et conuicto Cain crimine aliud oblationis uitium discutiamus. optulit a fructibus terrae. non a primis fructibus primitias deo: hoc est primitias sibi prius uindicare, deo autem sequentia deferre. itaque cum [*]( D ) anima corpori tamquam seruo domina sit praeferenda, utique primitias eius, hoc est animi prius quam corporis offerre debemus. primitiae animae primi motus sunt bonarum disciplinarum. quae licet tempore posteriores sint quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, uisus, auditus et tactus, odor, uox — mens autem et sensus pars animae, pars corporis est —, tamen priores sunt disciplinis. quarum primitiua est puro corde et simplici sermone oblata deo gratiarum [*]( E ) actio.

haec munera optulit Abel, et ideo respexit deus in munera eius, quoniam a primitiuis optulit. accedit ergo quia de primitiuis ouium et de adipibus earum. considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus optulit. plus est enim animalis quam terrenus, siquidem animalis proximus spiritali est. non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, [*](1 Philo de sacr. 19 (176, 22; I 231, 2 C.) 9 Philo de sacr. 20 (176, 46; I 232, 2 C.) 15 Philo de sacr. 20 (177, 11; I 232, 11 C.) 20 Gen. 4, 4 Philo de sacr. 27 (180, 41; I 238, 16 C.) ) [*]( 5 homines quidam B 6 sibi om. M arcescunt MPP1 accersunt B et m2 V 9 optulit SAA\'P\'V obtulit cet. a ml SP (m2 de) 10 a ml SP (m2 de) 11 post cum add. uero B 13 animae B 14 primi motus SMAA\'M\' primatus BPP\'V 15 qui M 20 optulit Spy et (p ex b) B obtulit cet. 21 a S mJ (m2 de) optulit SAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit cet. 23 optulit .AA\'PV et fp ex b) B occurrit (in mg. obtulit) P obtulit eel. est om. M 25 est alt. otn. Jx )

374
deinde quod spiritale. quod animale spirat, habet uitalem. [*]( F ) spiritum, non item quod de terrarum est fructibus. deinde optulit non secunda, sed prima, non exigua, sed pinguia. qualia enim lex probauit et iussit offerri, sicut scriptum est: et erit inquit, cum inducet te deus in terram Chananaeorum, sicut iurauit patribus tuis, et dabit tibi. et tolles omne quod aperit uuluam masculinum domino. omne quod aperit uuluam de armentis et pecoribus tuis quaecumque nata fuerint tibi masculina sanctifica domino. omne quod aperit uuluam asinae mutabis illud oue; si autem non mutabis, [*]( 203 A ) redimes illud. quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae quam < quod > in quibusdam uenis uerborum simplicium deprehendas licet atque haurias ubertatem gratiae spiritalis? Chananaei etenim mobiles, inquieti sunt. cum gitur in eorum terram fueris ingressus, quos aduertis propter euitatem et inquietudinem instabilitatemque morum possessione deiectos, tu teneto constantiam. non te uilis ratio, leuis sermo perturbet — hoc est enim Chananaeus. mobilis sermo, affectus instabilis et inquieta contentio —, sed magis [*](5 ) tranquillitatem cordis et animi serenitatem placidus seruato, ut tamquam in salo maris tutam nauibus stationem portu quodam tuae mentis exhibeas.