De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

hanc possessionem tibi dominus pollicetur et quodam sacramenti promittit uinculo, ut constantiam tuam firmet. neque enim deus ideo iurat, quod fide credentis indigeat aut testimoniorum adstipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat sicut homines, qui fidem nobis [*](c ) [*](4 Philo de sacr. 27 (180, 46; I 239, 3 C.) 5 Exod. 13, 11—13 15 Philo de sacr. 27 (181, 10; I 239, 13 C.) ) [*]( 2 idem V ita B 3 optulit BAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit eet. 9 fuerint nata B 10 sanctificata (ta eras.) B 13 quod addidi, ut add. ed. ROtll. in quibusdam inueuis libri quibusdam in nenis u 15 et inquieti B et (et m4) V atque inquieti Monac. 14399 Uindob. 758 19 conturbet M cananeus M 21 placidus fi placitus libri 25 ideo ds A 26 aut stipulationibus M )

375
adsciscimus sacramento et ideo iuramus, ut credamur uera dixisse. deus autem et cum loquitur fidelis est, cuius sermo sacramentum est; non enim propter sacramentum fidelis deus, sed propter deum etiam sacramentum fidele est. qua ratione igitur Moyses iurantem deum inducit? quia nos usu quodam mortalium claudimur et uelut echini cortice quodam nos uulgaris opinionis inuoluimus aut uelut cocleae, quae nisi [*]( D ) intra testae operimentum sint spirare non possunt nec aerem liberum carpere aut sustinere, sic nos <non> nisi intra quaedam humanae consuetudinis latibula terrena uersamur. unde quia illud uerius solemus credere quod iure iurando firmatur, ne nostra claudicet fides, iurare scribitur deus, qui ipse non iurat, sed iurantium iudex et ultor est perierantium. denique scriptum est: iurauit dominus, et non paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum. seruauit utique quod iurauit, [*]( E ) dedit nobis aeternum principem sacerdotum, ut et tu quod iuraueris ita noueris esse seruandum, ut quia per eum iuras qui non mentitur scias futurum si mentiaris ultorem.

expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus dabit tibi deus uacuam possessionem cordis et mentis, ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas et fructum ex ea capias nec sustineas in eam Chananaeos, hoc est turbidos sensus recurrere, eradices [*]( F ) gentilicium uitiorum omne consaeptum, lucos eorum diruas, quibus obumbratur ueritas et quidam liber caelestis uisus cognitionis horrore tenebrosae disceptationis absconditur. [*]( 2 Philo de sacr. 28 (181, 85; I 240, 14 C.) 3 Philo de sacr. 28 (181, 39; I 241, 3 C.) 4 Philo de sacr. 29 (181, 40; I 241, 4 C.) 14 Psalm. CVllII 4 16 Hebr. 5, 6; 7, 17 ) [*]( 3 fidelis omnipotens da est B 4 etiam om. Y fidelis M 7 uulgaribua P* mH uulgaribus populi Y opinionibus V m2 M\'V inuoluimur MY 9 carpere M\' (r pr. a. u.) capere Y autj ac B non add. Costerius 10 uersamur P\' (e «.$ml) uersemur tete 12 ipse qui M quia ipse A\'R 13 perierantium A pe.ierantium 8 peierantium M\'PV peiurantium B periurantium eet. 22 ea V 23 gentilicium SM gentili«#um V gentilium cet. conceptum M consepultum B 25 cogitationis B V )

376

Sed hoc nisi diuino donatus munere efficere non potes. et ideo ait: dabit tibi deus, hoc est cogitationes optimas, [*]( 204 A ) placida consilia, tranquillas inuentiones. cum dederit haec, tolles omne quod aperit uuluam masculinum et sanctificabis domino. non totum exigit a te deus, qui totum donauit. multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse diuinum sacrificium, ubi est usus naturae. edere bibere dormire aliaque ministeria corporis dono sunt tibi conlata, non a te relata deo munera. quicquid autem sanctum cogitaueris, hoc dei munus est, dei inspiratio, dei gratia, sicut e[*]( B ) contrario illa quae [cum] in usu naturae humanae sunt non coinquinant hominem, sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem.

iotenora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. ibi quaeramus omne quod aperit uuluam masculinum, hoc est iustum et principale, quod sanctificare domino debeamus. neque enim hi nos corporei coetus atque conceptus partusque [*]( C ) sanctificant, quibus uulua feminae deflorato pudore uirginitatis aperitur. nam etsi mulier sanctificet uirum et uir mulierem, tamen plerumque contingit uirginis uuluam etiam sine coniugii sanctitate reserari. neque rursum sola uirilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. habent sua munia uiri, habent mulieres sexus sui officia discreta. generatio ista successionis humanae mulierem decet, [*]( D ) inpossibilis eadem uiro.

ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus. istam sane inuenio, quae [*]( 2 Exod. 13, 11 5 Philo de sacr. 30 (182, 27; I 242, 8 C.) 11 Matth. 15, 11 et 18 sq. 19 I Cor. 7, 14 21 Philo de sacr. 30 (183, 4; I 243, 8 C.) ) [*]( 8 aliaque etiam misteria B 9 non a te relata om. M 11 curo inclusi, - aut quaecumque scribendum 17 liii SMAA\' coetus SMF coitus A cogitus A\' cetus P cetus M\' et ml V fetus B fetus Y rn2 19 etsi S (et m ras. ex s) sanctificet SMAA\' sanctificat eet. 21 reseruari BAA\' resecari P rursus .Â.Â\' 27 ieta PV )

377
nullo discreta sit sexu. et cum sexum non habeat, utriusque sexus munera repraesentat, nubit concipit parit. et sicut feminis dedit uuluam natura, in qua uniuscuiusque animantis generatio per menstruas formatur aetates, ita est quaedam uirtus animae, quae uelut quodam uuluae genitalis secreto cogitationum [*]( E ) nostrarum suscipere semina, conceptus fouere partusque solet edere. neque enim aliter diceret Esaias: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis, nisi uuluam animae nouisset. harum generationum quaedam femineae sunt: malitia petulantia luxuries intemperantia inpudicitia aliaque huiusmodi uitia, quibus animi nostri quaedam eneruatur uirilitas. masculinae sunt castitas patientia prudentia temperantia fortitudo iustitia, quibus mens nostra et caro [*]( F ) ipsa firmatur et ad obeunda inpigre munia uirtutis erigitur. hos partus aluus ille propheticus parturiuit. et ideo ait: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. masculinum igitur et parturiuit et peperit qui spiritum salutis effudit.

[LIBER SECVNDVSJ.

Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, 205 AB sed etiam pariat et diebus pariat inpletis, ne inmaturos partus [*]( 2 Philo de sacr. 31 (183, 23; I 244, 1 C) 7 Esai. 28, 18 9 Philo de sacr. 31 (183, 27; I 243, 4 C.) ) [*]( 1 sit « sint libri sexum... nubit om. BPM\'1* V 13 nostra mens A\' 14 obteuuda 8 obedienda P inpigriae S ml inpigritiae S m2 AA\' 18 effodit om. B EXPLICIT. LIBER. I . DE CAIN ET ABEL. INCIPIT UNDE SUPRA SCI AMBROSII LIB. II. S LIBER SECVN- DVS EIUSDEM M EXPLICIT LIBER PRIM\' DE CAIN ET ABEL. INCIP UNDE SUPRA SANCTI AMBROSII. LIBER SECUNDUS A EXPLIC DE CAIN ET ABEL. INCIPIT UNDE SUPHA BEATI AM- BROSII EPI LIB. H\'. A\' EXPLICIT DE CAIN ET ABEL LIBER PRIMUS. INCIPIT UNDE SUPRA LIBER SCDS I_EXPLICIT DE CAIN ET ABEL. INCIPIT ALIUS LIBER P EXPLIC. DE CAIN ET ABEL LIBER . I. INCIP . II. VNDE SUPRA V. in B non est subscriptio 20 post alt. parturiat add. secundum quod legitur B )

378
dies iudicii deprehendat. de his enim partubus dixit dominus Iesus: uae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. maturius igitur absoluatur hic partus et cogitationes nostrae bonorum operum processibus explicentur, ut nihil inperfectum finis noster inueniat, nihil inexplicatum terminus uitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat. festina igitur, anima, formare partus [*]( C ) tuos, properatius absoluere, celerius quos genueris enutrire.

quae tanti forma sit partus demonstrat apostolus dicens: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. in hanc formam tota mentis nostrae coalescant uiscera et in illo genitali aluo animae nostrae Christus refulgeat. partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint. his quaedam cordis nostri inbuatur [*]( D ) infantia, instituatur pueritia, iuuenculescat adulescentia, senecta canescat; aetas enim senectutis uita inmaculata. itaque ea demum bona est animae senectus. quam nulla perfidiae inquinamenta maculauerint. et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit — ego uos inquit genui in euangelio —, ne cuius saeua insusurratio rudis fidei temptaret infantiam. masculina igitur generabat, qui in uirum perfectum populos quos docebat fidei gestiebat unitate concurrere et in [*]( E ) agnitione fili dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram. hoc enim sacrificium acceptabile deo nouerat, de quo scriptum est: omne quod aperit uuluam masculinum [*]( 2 Lnc. 21, 23 10 Galat. 4, 19 16 Sap. 4, 9 19 I Cor. 4, 15 21 Ephes. 4, 13 25 Exod. 13, 12 Philo de sacr. 32 (183, 35; I 244, 10 C.) ) [*]( 1 partibus M 6 positum om. Y 7 derelinquat b\'afdA\' relinquat cet. par«tus S (a eras.) 8 properantius a 9 demonstrans M 11 in nobis ..... Christus om. V (refulgeat exp. 13; in uobis add. in mg. m4) Monac. 2549 (in quo et fulgeat krptur); in hanc..... refulgeat om. Monac. 14399 et Uindob. 758 toti M 12 illa B genitalia M (a alt. eras.) 15 iuuenculascat S 20 ne cuius .A.A\' ne huius P1 nec huius M\' (c exp.) cet. 23 fili M et ml SAV filii S m2 A m2 Vm3 cet. 25 omne ... addidit om. Y (in quo, post uuluam inserenda in mg. m3 haec adiecta sunt masculinQ dno et quia addidit aperit uuluam) )

379
domino. et quia addidit: omne quod aperit uuluam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi masculinum domino, ne quid obscuritatis habeat consideremus.