De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Prima igitur uoti gratia est celeritas solutionis. denique[*]( B ) Abraham filium suum ad holocaustum iussus offerre non post dies ut Cain optulit, sed exsurgens mane strauit asinam suam et adhibuit secum duos pueros et Isaac [*]( C ) filium suum et concidens ligna ad holocaustum surgens abiit et uenit ad locum quem ei dixerat deus die tertia. primo aduerte immolaturi studium maturum atque festinum, ut mora expectationis non esset nisi donec audiretur oraculum, deinde ut sterneret asinam suam, obsequium omne ipse susciperet et sacrificio necessaria praepararet, duabus quoque fidei uirtutibus comitantibus hostiam suam duceret, de potestate dei certus et de bonitate securus. [*]( D )