De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quod autem ait die tertia, uel quod continua esse debeat et perpetua deuotio — tripertitum est enim tempus, praeteritum, praesens et futurum, quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum dei uel praesentium uel futurorum inrepere ulla debeat obliuio, sed tenax gratiae memoria perseuerare et oboedientia non deesse — uel quia is qui sacrificat in unum splendorem, unam lucem debeat credere trinitatis; ei enim [*]( E ) qui fideliter sacrificat dies lucet, nox nulla est. sic et in Exodo Moyses ait: uiam trium dierum ibimus et immolabimus domino deo nostro. sed etiam alibi cum [*]( 3 Rom. 8, 32 5 Philo de sacr. 15 (173, 10; I 225, 15 C.) Quaest. I 60 7 Gen. 22, 3 sq., cf. Philo de sacr. 15 (173, 11; I 225, 15 C.) 25 Exod. 3, 18 ) [*]( 1 deus dilexit B Monac. 2549 6 abraam M abraham A (h s. w.) 7 optulit SAA\'P\' V obtulit cet. 10 ei] enim M dixerit S (a s. i alt.) 11 immolaturi AA\' et m2 SP* immolantis BM\' immolationis V immolatur MP et ml SP\' 14 sacrificia B necessario P 18 trip!itum S (i pr. ex e m2) 22 is PV his S (h eras.) AM\' (h exp.) cet. 23 splendore MM\' 25 uiam om. M )

365
uisus esset deus Abrahae ad ilicem Mambrae, respiciens inquit Abraham oculis suis uidit, et ecce tres uiri stabant super eum. et uidens occurrit obuiam illis ad ostium tabernaculi sui et adorauit super terram et dixit: domine, si inueni gratiam ante te. tres uidet, unum adorat, tres mensuras offert similaginis. nam etsi [*]( F ) inmensus deus, tamen mensuram omnium tenet, sicut scriptum est: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? perfectae igitur in personis singulis trinitati interiore mentis arcano, hoc est similaginis spiritalis sanctus patriarcha sacrificium deferebat. haec est similago, quam in euangelio molit illa mulier, quae adsumetur; una enim adsumetur inquit altera relinquetur. adsumetur ecclesia, relinquetur synagoga uel mens bona adsumetur, inproba derelinquetur. ut scias autem quia [*]( 198 A ) et Abraham in Christum credidit, Abraham inquit diem meum uidit et gauisus est. et qui credit in Christum credit et in patrem et qui perfecte credit in patrem credit in filium et spiritum sanctum. tres ergo mensurae, una similago, hoc est unum erat sacrificium, quod uenerabili trinitati pari quadam mensura deuotionis et congrua plenitudine pietatis oblatum est.