De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

ille quoque qui se iustificat ne infletur cordis sui tumore; et ipse accepit salubre mandatum in huiusmodi sententiam resultante oraculo: ne dicas in corde tuo, cum consumere coeperit dominus deus [*]( F ) tuus gentes illas a conspectu tuo, dicens: propter iustitiam meam induxit me dominus possidere terram istam: sed propter iniquitates gentium harum extirpabit illos dominus a facie tua. non propter iustitiam tuam nec propter aequitatem cordis tui intrasti possidere terram istam, sed propter iniquitatem gentium disperdet eos dominus a conspectu tuo et restituet testamentum suum, quod iurauit patribus uestris. testamentum perfecta dei gratia est; nihil enim inperfectum dat deus, perfecta autem uirtus est et opera uirtutis. testamentum autem dicitur quo defertur bonorum hereditas. merito et testamentum dicitur et diuinum, cum ea quae uere bona sunt adtestatione mandatorum caelestium conferuntur. et testamentum dicitur, quo- : [*]( 197 A ) niam sanguine dedicatum est, uetus in typo, nouum in ueritate. quo testamento diuinae gratiae pignus tenemus, quia sic [*]( 6 Philo de sacr. 14 (172, 39; I 225, 2 C.) 8 Deut. 9, 4 et 5 18 Philo de sacr. 14 (172, 47; I 225, 7 C.) 19 Philo de sacr. 14 (173, 1; I 225. 8 C.) 25 Ioh. 3, 16 Rom. 8, 32 ) [*]( 9 consumere a consumare .AA\'P consGmare cet. 11 dS M 12 harum S nt2 BM\'P illarum V horum S ml cet. extirpabit Scripsi . (jaoXedpsuosi cod. Alex.) exstirpauit BV extirpauit cet. 14 post tuam add. non propter bonitatem tuam B a cordis ... iniquitatem om. M 15 fort. intras tu (ob EIOICOOSOYJ LXX) 16 disperdet Sml V dispersit P disperdidit P disperdit Sm2 cet. 18 uris m2 ex nris S 21 et diuinum ... dicitur om. V (in quo et merito) 22 uera M )

364
dilexit deus hunc mundum, ut unicum filium suum pro nobis omnibus daret. unde perfectionem gratiae praedicans apostolus ait: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?