De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Disce nunc quemadmodum unusquisque moneatur, ne se ipse auctorem suorum putet bonorum. ne dicas inquit in [*]( D ) corde tuo: uirtus mea et potentia mea fecit mihi uirtutem hanc magnam, sed in mente habebis dominum deum tuum, quoniam ipse dat uires, ut facias uirtutem. unde bene apostolus quasi legis interpres non gloriabatur in uirtute sua, sed minimum se apostolorum esse dicebat et quicquid esset gratiae diuinae esse non meriti sui nihilque nos habere quod non acceperimus. quid enim [*]( 1 Philo de sacr. 13 (172, 17; I 224, 2 C.) 8 Fhilo de sacr. 14 (172, 23; I 224, 6 C.) 9 Deut. 8, 11-14 18 Philo de sacr. 14 (172, 30; I 224, 11 C.) 23 Deut. 8, 17 sq. Philo de sacr. 14 (172, 33; I 224, 13 C.) 28 I Cor. 15, 9 sq. 30 I Cor. 4, 7 ) [*]( 9 dedit legem P 16 cQpletus B cum repletus V 29 quidquid B (c s. d pr.) )

363
inquit habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? didicisti [*]( E ) ergo humilitatem magis sequi quam adrogantiam, sedulitatem affectare quam potestatem. accepisti salutaria praecepta, noli neglegere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis letalis uulneris exsecatur.