De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
ne quid ergo huiusmodi accidat, unde uotum tuum tibi in peccatum fiat, lex te informauit atque instruxit dicente domino, qui legem dedit: adtende tibi, ne obliuiscaris beneficia domini dei tui et non custodias mandata et iudicia et iustitias illius, quae ego praecipio tibi hodie: ne cum manducaueris et repletus fueris et cum domos bonas aedificaueris et habitare coeperis in eis et oues tuae et [*]( c ) boues tui cum repleti fuerint, aere, argento et auro conpletus fueris et omnia possidere coeperis et plena fuerint horrea tua, exaltes cor tuum et obliuiscaris dominum deum tuum. tunc ergo obliuisceris dominum, cum oblitus fueris tui. si autem cognoscas infirmum te esse, cognosces deum esse supra omnia et inmemor esse non poteris, ut ei reuerentiam debitam soluas.