De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et factum est post dies optulit Cain ex fructibus [*]( F ) terrae munus domino. duplex culpa: una quod post dies optulit, altera quod ex fructibus, non ex primis fructibus, sacrificium autem et celeritate conmendatur et gratia. unde praeceptum est: si uoueris uotum, non facias moram reddere illud; melius est enim non uouere uotum quam uouere et non reddere; cum enim moram facis. non reddis. uotum est autem postulatio bonorum a deo cum soluendi muneris promissione. et ideo cum inpetraueris quod petisti, ingrati est tardare promissum. sed interdum aut neglegentibus inrepit obliuio impetratorum aut tumidis et elatis adrogare euentus sibi [hebi] cordi est et propriis [*]( 196 A ) uirtutibus uindicare nec auctoris deputare gratiae, sed ipsos [*]( 3 Gen. 46, 34; 47, 3 Philo de sacr. 11 (171, 6; I 222, 9 C.) 7 Gen. 4, 4 9 Gen. 4, 2 12 Gen. 4, 3 13 Philo de sacr. 13 (171, 41; I 223, 1 C.) 16 Deut. 23, 21 Eccl. 5, 3 sq. Philo de sacr. 13 (172, 7; I 223. 9 C.) 19 Philo de sacr. 13 (172, 8; I 223, 10 C.) ) [*]( 3 misteiia BPV 12 et 14 optulit SAA\'P\'V obtulit cet. 16 uolueris M 17 est om. AA\' inuouere M 22 repit (om. in) M inpetraturum M 23 hebi inclusi utpote ex sibi ortum liebicordiS 8 (è ex em m2) hebicorde est M hebicordi est AM\' hebicordis est A\'B hebicordiem P hebicordfi P\' «*»#cordi est Y hebeti corde est JJL hebetis cordis est a post et add. bonum quod agit uel quod a dco consequitur a 24 ipsos S m2 P4 m2 AA\'lłl\'V ipso Sml P\' tnl MP ipse B )