De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
at uero secundum mysterium Abraham pater gentium semini suo legitimo, quod est Christus, hereditatem omnem fidei suae detulit, qui in hac terra uelut aduena fuit, ut uitae huius odorem magis quam fructum referret. haec cum audit mens, auertit se a uoluptate uirtutique adiungit ueri decoris admirans gratiam purum affectum, simplicem sententiam, mediocrem uestem, hoc est non in [*]( B ) persuasione sermonis, sed in ostensione spiritus, qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tum chorum prudentiae temperantiae fortitudinis iustitiae suscipiens, quae fraglant odorem disciplinarum incutientes reuerentiam, infundentes gratiam. itaque talibus mota eligit studia uirtutis, quibus Iacob uir plenus exercitationis mentem intendit suam. et ideo ouium pastor inducitur, eo quod inperitare corpori et sensibus eius [*]( c ) ac uoluptatibus uocisque modum tenere, ne uelut ouis uagetur incerta, praestantius aestimatur quam regere populos, praeesse urbibus; difficilius enim se quispiam quam alterum regit. animum uincere, iracundiam cohibere conpugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere inmortalis cuiusdam est uiri. quem inferni porta non ceperit. denique ipse sibi legis lator uindicauit hoc munus, ut oues pasceret Iothor, qui dicitur [*]( 1» ) [*]( 1 Galat. 3, 16 5 Philo de sacr. 10 (170, 13; I 220, 9 C.) 7 I Cor. 2, 4 13 Philo de sacr. 11 (170, 23; I 220, 16 C.) 14 Gen. 30, 31 sq. Philo de eacr. 12 (171, 12; I 221, 19 C.) 22 Exod. 3, 1 Philo de sacr. 12 (171, 21; I 222, 4 C.) ) [*]( 1 aut M misterium BM\' ministerium S (ni eras.) PFV abraham V (h s. u.) 9 amictu V amictus est B 10 pretiosiore V pretiosior pst B refulgen* S (s eras., te s. ras. m3) refulgentem AA\' tum JIB Y tunc eet. 11 fraglabant Monac. 2549 flagrabat V et (s. flagrant) Monac. 14399 flagrabant eet. 12 odore M incutientes BV incutiens cet. infundentes MBPV et (te exp.) P1 infundens S (s mH ex tes, eet. 13 eligit SAAP4 elegit B (i s. e alt.) cet. 16 uocisque frustra temptatum est; cf. xut jÀ.wt\'t\'ţjç apud Philonem et p. 361 u. 2 nec M 19 legis J.1IJ1\' 21 latorQ M 22 iethro Sm2 A\' (e ex 0) et (h s. «.) Pietro B V iothro A )