De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
haec [*]( E ) qui studiose fuerit prosecutus primatus benedictionis accipiet sicut patriarcha Iacob, qui continentia et fide humanarum supplantauit uestigia passionum. iste ait: misericordiam mei habuit deus, et sunt mihi omnia. hanc itaque misericordiam nos fide, studio operibusque mereamur, quibus disciplinis inuenit Istrahel gratiam dei et per ipsam omnia: non enim mundi huius copias, sed uirtutum disciplinas sibi suppetere gaudebat. has nobis substituamus heredes, quas [*]( F ) sanctus Abraham in Isaac filio suo substituit sibi, omnem operum suorum deputans hereditatem sapienti et iusto uiro nec ullum ius hereditarium ancillis uel ancillarum filiis derelinquens, sed tantummodo donationis munera. perfectae enim uirtutes totum accipiunt gloriae patrimonium, usitatis et mediocribus uile aliquid aspergitur. et ideo Agar, quae aduena latine dicitur atque accola, et Chettura, quae odorifera significatur, heredes non sunt. qui enim mediis utitur disciplinis accola, non inhabitator est sapientiae. odore aspersus non fructu expletur. sanitatem autem cibus, non odor inuehit, quia odor fructuum nuntius est. principales itaque disciplinas sequentibus et indigenas accolis agnoscimus praeferendas. [*]( 195 A ) [*]( 1 Matth. 7, 24 2 Philo de sacr. 9 (169, 31; I 217, 11 C.) 5 Gen. 33, 11 Philo de sacr. 9 (169, 39; I 219, 8 C.) 10 Philo de sacr. 10 (169, 40; I 219, 11 C.) 13 Gen. 21, 10 14 Philo de sacr. 10 (169, 46; I 219, 14 C.) 16 Philo de sacr. 10 (170, 2; I 220, 1 C.) 17 Gen. 25, 1 Philo de sacr. 10 (170. 4; I 220. 2 C.) 20 Philo de sacr. 10 (170, 7; I 220, 5 C.) 21 Philo de sacr. 10 (170, 11; I 220, 8 C.) ) [*]( 1 uerba om. M 3 fuerit studiose AA\' 4 continentie M 6 haec M 8 isrt libri 9 huius mundi B Monac. 14399 Uimlob. 758; mundi in mg. V disciplinas in mg. 8 10 quas BV qua. 8 (m eras., s 8. m m2) qui cet. 13 ullo M (v s, o) 14 tantumodo M munere P (a s e alt.) cet. 17 chettura S m2 chectura S ml P\' cetura MV caethura A\' cethura cet. 19 habitator (om. in) M 21 itaque (que s. fl.) 8 )