De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Audisti uoluptatis mysteria, audisti etiam nostrarum [*](C ) copiarum munera, quas ego non superlectili operiendas, sed scripturae nudis sermonibus demonstrandas putaui, ut sua luce fulgerent et ex se ipsae uocem emitterent sui inuicem. neque enim sol et luna interprete indigent; habent interpretem fulgorem sui luminis, quo totus repletus orbis est. illis inluminatio est fides, sine indice quaedam ut ita dicam intestata testis, quae alieno non indiget testimonio et subito se [*]( D ) uniuersorum oculis offundit. non ergo nuntiantur opera nostra, sed clamant et se ipsa nuntiant. sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur. his enim tribus dominus Iesus deuotionis humanae officia definiuit dicens: petite, et dabitur uobis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et [*]( 4 Eccl. 5, 12 6 Eccl. 5, 9 7 Baruch 3, 17 10 Matth. 5, 3 11 Luc. 12, 15 12 Luc. 12, 21 14 Philo de merc. mer. 4 (II 269. 16); de sacr. 5 (167, 36; I 215. 21 C.) 17 Philo de sacr. 6 (168, 1: I 216, 9 C.) 23 Philo de sacr. 6 (167, 47; I 216. 8 C.) et 6 (168, 6: I 216, 13 C.) 26 Matth. 7, 7 ) [*]( 4 dicit S (in tng. m2 ait) ait M 15 suplectili M subpellectile P suppellectile (e tert. ex i m3) V aupellectili cet. operienda ... demonstranda SAA\'jIP et (corr. m2) P\' 17 et P1 ut cet. 21 subite M 22 offundit scripsi effundit libri )

359
aperietur uobis et infra: omnis ergo qui audit uerba mea haec et facit ea similis est uiro sapienti.