De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

nam quid de auaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit eo magis inopem esse se credit? omnibus inuida, sibi uilis, in summis diuitiis inops affectu extenuat quod censu abundat. nullus rapiendi modus, ubi nulla mensura cupiendi. sic inflammat animum, sic igne suo pascit animum, ut hoc solo distet, quod illa formarum adultera sit, ista terrarum. elementa concutit. [*]( 3 Prouerb. 9, 1 5 Ioh. 14, 2 7 Esai. 23, 18 (?) 18 I Cor. 6, 18 ) [*](1 eligaris S (i pr. et a in ras. m2) 2 incomptam BPV incompta S till MM\'P\' incomptae S m2 AA.\' 4 suffulsit S (suf s. u. m2) V 6 epulaueris S (corr. m3) MP1 potusque M (s a. u. m2) 9 haec om. M pudicitiae ... ebrietas om. ÅA\' 15 post potiendo ras. 5 litt. in M (eras. modus) undique (d s. u.) adcenditur M 16 \'sitis Costerius; in P\' post scelerum ras. 2 litt. 17 et extingui M 22 inuidia S (i tert. eras.) A\' (i tert. exp.) M 23 censu Costerius sensu libr; 25 animum alt. ont. B )

358
mare sulcat, terram effodit, caelum uotis fatigat, nec sereno grata nec nubilo condemnat prouentus annuos fetusque [*]( 194 A ) ten-arum arguit. sed haec aegritudo est animae, non sanitas. denique Ecclesiastes dicit: est languor malus, quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas et supra: qui diligit argentum non satiabitur argento. nec est finis adquisitionis eorum. si quaeris thensauros, accipe inuisibiles et occultos, quos in caeli altissimis, non quos in terrarum uenis requiras. esto pauper spiritu et eris diues qualicumque censu, quia non in abundantia diuitiarum uita est hominis, sed in uirtute ac [*](B ) fide. istae te diuitiae uerum diuitem facient, si sis in deum diues.\'