De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Tamen si quem etiam ista delectant, ab eo moderatius petantur qui uerus omnium fons est. nam et ipsa peculiaria quae possidere sibi uidetur diabolus aliena sunt, sicut ipse [*]( B ) dixit: tibi dabo potestatem hanc uniuersam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt. ab eo ergo spera, licet breuis uitae non sit longum uiaticum requirendum, tamen ab eo spera qui uniuersam creaturam condidit, qui diabolo ea ad tempus tradidit, non ut possideat, sed ut temptet; non enim poterat corona esse sine certamine. probandi erant dubii, ut iusti coronarentur.