De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
docuit te certe dominus Iesus quemadmodum aduersus huiusmodi temptationes resistas. tetenderat diabolus primum laqueum gulae dicens: si filius dei es, dic lapidi huic ut fiat panis: respondit dominus: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. laqueum soluit [*]( E ) hoc dicto. posuit iterum diabolus secundum iactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare. et duxit illum inquit in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: si filius es dei, mitte te hinc; scriptum est enim quod angelis suis mandauit de te ut conseruent te, quia inmanibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. itaque cum posset sine ullo periculo mittere se dominus Iesus, cui suppeterent spiritales uolatus, tamen [*]( F ) ne iactantiae genus esset, respondit diabolo: non temptabis dominum deum tuum. simul docuit nos cauere ne faciamus uoluntatem diaboli. si ergo ueri iactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa iactare pro ueris? tertius superest laqueus auaritiae atque ambitionis. ostendit in monte posito omnia regna orbis terrae in momento [*]( 3 Matth. 4. 9 Luc. 4, 7 8 Matth. 4, 3 Luc. 4. 3 9 Matth. 4, 4 Luc. 4, 4 13 Matth. 4, 5 sq. Luc. 4, 9 sqq. 20 Matth. 4, 7 Luc. 4, 12 25 Matth. 4, 8 Luc. 4, 5 ) [*]( 1 do perire SM\' do aperire P (a add. ml) b a praeterlabentibus AA\' fort. in quibus 9 solo pane M Monac. 14399 Uitldob. 758 10 homo om. M 11 diabolus M (o ex u) 13 stranguilare SMlłI\' A et (i eras./ P stranguillare B (g s. u.) A\' inquit illum .,f\'B 14 pinnaculum BV 15 dei es bfAA\'B te om. M quia B 16 te conseruent M 17 te ne] te tene M 20 diabolo M (o pr. ex u) 2: ueri MA \\\' uer* 8 (e eras., i 8. ras. m2) uere P\' fa m2 8. e aU) BPM\' uera V ) [*]( XXXTT. Ambr. para 1, isac. 1. ) [*]( 23 )