De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

dedit itaque diabolo ea, quia in his ipsis poena accipientis est, si uti nesciat. [*]( c ) quid est enim thensaurus luxurioso nisi sumptus luxuriae? sed non luxuriosus, sed frugi probatur. et ideo utere quasi frugi his quae tibi adponuntur, ut non cum manducas multum, odibilis fias; uigiliae enim et tormenta uiro edaci et infra: si coactus fueris in edendo, surge et uome. et refrigerabit te et non adduces corpori tuo [*]( 4 Psalm. XXXVI 35 sq. 7 Philipp. 3, 19 8 Matth. 4, 10 Luc. 4, 8 14 Matth. 4, 9 Luc. 4, 6 19 II Tim. 2, 5 25 Sir. 34, 20 (31, 23) 26 Sir. 34, 21 (31, 25) ) [*]( 1 non possunt V (non poss ex neque) 2 sequuntur P\' 3 sibi esse (esse s. u. m2) S 5 sup-ra 8 (a s. u.) supra AA\'BV caedros S cedros cet. 6 maximi M maxime cet. 7 uester M (n s. e) 9 illi BP 12 petantur Monac. 14399 TJindob. 758 petuntur cet. peculiaria a pecuniaria libri 15 eorum B 22 thesaurns libri 23 luxoriosos M (v s. 0 tert.) )

355
infirmitatem. plurimos itaque gula sua occidit, nullum frugalitas: innumeris uina nocuerunt. nulli parsimonia. plerique [*]( D ) inter epulas fudere animam et mensas proprio replerunt sanguine. aliis cruditas uocem simul rapuit et sensum, et si aliquibus cruditas noxia non fuit, his ruinam fecit ebrietas. alios in crimen egit ebrietas, etsi ipsa crimen sit, alios ad egestatem redegit. postremo audi quos Christus excludat. cum intrauerit inquit pater familias et clauserit ostium, incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos unde estis; recedite a me omnes operarii [*]( E ) iniquitatis. tunc incipietis dicere: manducauimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis. audisti quid de manducantibus dixerit: audi nunc quid de ieiunantibus dicat: beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur et infra: uae uobis.